monumenta.ch > Plinius > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 118
{LXX} et alius sucus invenitur caulibus adhaerens; incisi quoque manant. probatur crassitudine mellea, colore rufo, odore suaviter gravi, fervens gustu. hic in usu et radix et decoctum eius plurimis medicamentis, suco tamen efficacissimo, qui resolvitur amaris amygdalis aut ruta contra serpentes bibiturque et ex oleo perunctos tuetur. -